background image

 

Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie 

─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────

 

                                                                                   

                                                                                      

 

 

 

Zobowiązanie Zygmunta, króla polskiego 

 

26 III 1530, Kraków 

 

♦ 

 

Sigismundus Dei gratia rex Polonie, magnus dux Lithuanie, Russie, Prussie Mazouiaeque etc. dominus 
et heres. Manifestum facimus per presentes. Quia cum ordines omnes utriusque status, tam spirituales 
quam seculares Regni nostri, consideran[tes] horum temporum motus ac malignitatem, prevenireque 
volentes, turbas aut sediciones omnimodas, que vacantibus regnis contingere solent, unanimi consensu 
elegerint et coronaverint in regem huius regni nostri, nobis consencientibus, serenissimum principem, 
dominum Sigismundum Secundum, filium nostrum charissimum, ex spontanea sua voluntate, nobis 
viventibus, qua fide et affectu in nos sunt testatum esse volentes, quemadmodum et ante in multis aliis 
magnis et arduis negociis, ex mera in nos propensione et libera ipsorum voluntate, grata et utilia nobis 
illorum obsequia cognovimus. Nos vicissim pro ea observancia, qua et nos, et serenissimam familiam 
nostram prosequuntur, et quam abunde declararunt, in creando rege ipso serenissimo filio nostro nobis 
viventibus, ea scilicet condicione, ut nos absque ullo imedimento eiusdem serenissimi filii nostri donec 
viveremus, regno et dominiis nostris frueremur et illis dominaremur, volentes pro talibus eorum 
obsequiis nobis utilibus et gratissimis eis providere, ut et ipsi in suis iuribus privilegiis et libertatibus 
consuetudinibusque approbatis absque ullo impedimento conservarentur, polliciti sumus illis et 
presentibus literis nostris pollicemur, quod quandocunque ipse serenissimus filius noster sive nobis 
viventibus, seu vero post mortem nostram ad etatem legittimam hoc est ad annos etatis sue quindecim 
completos pervenerit, tenebitur illis id totum prestare, quod antecessores nostri reges Polonie, et nos 
ipsi prestitumus ex debito, ad quod eius maiestatem ut filium et successorem nostrum tenore 
presencium obligamus, videlicet quod iurare debebit omnia iura, libertates, privilegia, literas, 
immunitates Regni nostri Poloniae ecclesiasticas et seculares, ecclesiis, ipsi quoque Regno Polonie, 
eiusdemque baronibus, prelatis, nobilibus, civibus, incolis et quibuslibet personis, cuiuscunque status 
et condicionis existentibus, donatas et concessas, per divos predecessores nostros, principes, reges et 
quoscunque dominos et heredes Regni Polonie, presertim vero per divos Kazimirum Antiquum, 
Ludovicum, Vladislaum proavum, Vladislaum patruum, Magnum Kazimirum avum, Joannem 
Albertum et Alexandrum, fratres germanos nostros, patruos vero suos, reges Poloniae, et per nosmet 
ipsos, patrem eius, iustas et legittimas manutenere servare custodire attendere, in omnibus 
condicionibus atque punctis, et omnia illicite ab eodem Regno alienata aut distracta, pro posse suo ad 
proprietatem eiusdem Regni aggregare, terminos eciam ipsius Regni Polonie non minuere, sed pro 
posse suo dilatare et defendere, et quamdiu hoc ipsum iuramentum Maiestas sua non prestiterit, et hinc 
debito suo regio non satisfecerit, ipsi universi regnicole nostri ad tradenda illi possessionem et 
dominium Regni et ad servandum iuramentum, et ad prestandam fidelitatem et obedenciam suam eius 
Maiestati non erunt astricti neque obilgati, verum qandocunque supradictis omnibus idem serenissimus 
filius noster, in etate legittima existens satisfecerit, et huiusmodi iuramentum debitum prestiterit, 
universi regnicole et subditi nostri illi post mortem nostram uti vero et legittimo domino et heredi suo 
coronato, omnem fidelitatem, obedenciam et obsequia secundum iuramentum a se illi factum et 
debitum suum prestare et exhibere tenebuntur. Harum testimonio litterarum quibus sigillum nostrum 
est appensum. Datum Cracovie in conventu generali, Sabbatho proximo ante Dominicam Letare, Anno 
Domini millesimo quingentesimo trecesimo. Regni nostri anno vigesimo quarto. 
(-) Petrus Ep[iscop]us et vicecancellarius s[ub]s[crpsi]t.